monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 17
Transeamus ad reliqua, epistulari enim brevitate festinat oratio: 'Dico, inquit Apostolus, innuptis, et viduis, bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem se non continent, nubant: melius est enim nubere, quam uri' . Quod capitulum nos sic interpretati sumus: 'Postquam nuptis concesserat usum coniugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet, transit ad innuptas, et viduas, et sui proponit exemplum, et felices vocat, si sic permanserint: si autem se non continent, nubant: idipsum, dicens quod supra: Propter fornicationem autem: et, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Redditque causam cur dixerit, Si se non continent, nubant: Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius est nubere, quia peius est uri. Tolle ardorem libidinis, et non dicet, quia melius est nubere. Melius semper ad comparationem deterioris respicit: non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut si diceret: Melius est unum oculum habere, quam nullum. Et post paululum cum apostropham fecissem ad Apostolum; intuli: Si per se bonae nuptiae sunt, noli eas incendio comparare: sed die simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali, malum cogit esse inferius. Ego autem non levius malum, sed simplex per se bonum volo. Vult Apostolus innuptas, et viduas absque coitu permanere, et ad exemplum sui provocat, et feliciores vocat, si sic permanserint. Si autem se continere non possunt, et ardorem libidinis, non tam continentia volunt quam fornicatione restinguere, melius est nubere, quam uri. Ad quod nos intulimus; ideo melius est nubere, quia peius est uri: non nostram sententiam proferentes, sed interpretantes illud Apostoli, melius est nubere, quam uri, id est, melius est maritum ducere, quam fornicari. Si uri vel fornicari bonum esse docueris, tunc bono melius praeferetur. Si autem nubere melius est, quod malo praefertur, non est germanae, et purae integritatis, nec eius beatitudinis, quae Angelis comparatur. Si dixero, melius est virginem esse, quam nuptam: bono melius praetuli. Si autem alterum gradum fecero, melius est nubere, quam fornicari, ibi non bono melius, sed malo bonum praetuli. Multa diversitas est inter id melius, quod nuptiis, et inter id quod fornicationi anteponitur. Obsecro te, quid in hac dissertione peccavi? Propositum mihi erat, non ad meam voluntatem Scripturas trahere, sed id dicere, quod Scripturas velle intelligebam. Commentatoris officium est, non quid ipse velit: sed quid sentiat ille quem interpretatur, exponere. Alioqui si contraria dixerit, non tam interpres erit, quam adversarius eius, quem nititur explanare. Certe ubicumque Scripturas non interpretor, et libere de meo sensu loquor, arguat me cui libet, durum quid dixisse contra nuptias. Quod si non repererit, quidquid vel austerum esse videtur, vel durum, id Scriptoris auctoritati, non interpretis officio deputet.